Charter Document - 03420226
Charter Number: | 03420226 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1280-1303 Volume 39 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili in Cristo patri domino Robertus Dei gratia Bathon Wellens episcopo Ricardus eisudem miseratione Lond episcopus salutem et cum fraterne caritatis amplexu paratam pro viribus ad obsequia voluntatem De brevi quod pro re spectanda usque ad parlamentum ad Pascha execucione iudicii quod in itineracione ultima iusticiariorum in Essex super quadam secta ad hundredum de Herdestapel quod in manibus domine regine existit facienda per dominum Ricardum de Boyland contra nos prolati iniuste sicut credimus vicecomiti Essex ad partes nostras liberaliter direxistis grates vobis referimus quas valemus verum quia non obstante brevi prescripto ballivi domine regine de hundredo memorato nuper apud Orseth visum franci plagii tenuisse voluerunt et de hominibus nostris ibidem pro amerciamentis itinerationis prefate [] extractas per venditionem animalium nostrorum apud Boscum Arsum levasse nisi respectum tam visus quam venditionis usque ad diem martis cum summa instantia obtinuissemus instantem asserentes se aliud non facturos nisi breve domini regis de re spectando negotio ipsis ballivis specialiter dirigatur paternitati vestre quantum possumus supplicamus quatinus de remedio quod in hac casu nobis oportunum videritis ut saltem executio dicti iudicii usque ad parlamentum post Pascha sicut in brevi continebatur priori dilacionem capite dei contemplacione nobis subvenire velitis Bene semper valeatis in Cristo Datum apud Hadham iii Nonas Februarii anno domini MCCLXXXV ut autem vobis constet de tenore brevis quod prius habuimus transcriptum eiusdem vobis mittimus per presentium portitorem