Charter Document - 03412071

Charter Document - 03412071


Charter Number: 03412071
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1251
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus [] venerabilibus fratribus Lincoln Wigorn et London episcopis salutem et Apostolicam benedictionem Gratum gerimus et acceptum vestram et venerabilium fratrum coepiscoporum vestrorum devotionem dignis in Domino laudibus commendantes ex eo quod vos et iidem episcopi nominati compatientes ecclesie Romane sibi nuper quatuor milia marcarum spontanei quod nobis est contulistis Quia vero absque gravamine vestro non posset ut asseritur hoc de vestris propriis fieri sic de levi placuit nobis ut ad conferendum vobiscum omnes viros ecclesiasticos provincie Cantuar non exemptos civitate ac diocesi Cantuar exceptis compelli paterna sollicitudine faceremus attendentes igitur quod favoris prosecutione dignum est votum vestrum adimplere ac gerentes de circumspectione vestra fiduciam in Domino pleniorem fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus predictum subsidium per omnes ecclesias eiusdem provincie non exemptas predictarum civitatis et diocesis ecclesiis ac proventibus archiepiscopalibus scilicet duntaxat exceptis equaliter consideratis singularum facultatibus partientes ipsas earumque personas ad solvendum quod eis imposueritis per vos vel per alios quos ad id colligendum deputandos duxeritis per censuram ecclesiasticam auctoritate apostolica compellatis non obstante si aliquibus de partibus illis quod excommunicari suspendi vel interdici aut compelli ad aliquam provisionem non valeant a sede apostolica sit indultum et universis privilegiis indulgentiis vel literis apostolicis generalibus vel specialibus sub quacunque forma verborum optentis et optinendis et quibuslibet aliis per que id impediri vel differri valeat et de quibus specialem fieri oporteat mentionem et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali Dat Perusii non Iunii pontificatus nostri anno nono