Charter Document - 03411208
Charter Number: | 03411208 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Frater Robertus permissione divina Cantuar archiepiscopus totius Angl primas venerabili in Cristo fratri domino I dei gratia London episcopo salutem et sinceram in domino caritatem Meminimus in congregatione nostra communi dudum habita Norhampton negotia varia utilitatem pariter et honorem totius ecclesie Anglicane tangentia in medio fuisse proposita in quorum executione licet vie de communi consilio excogitate fuissent et executores viarum ipsarum varii deputati quia tamen in quibusdam negotiis seu executionibus eorundem nobis adhuc exitus est incertus quedam autem penitus inconsummata existunt emerserunt etiam quedam nova que ad eversionem iurium consuetudinum libertatum et grave periculum ecclesie Anglicane redundant fraternitati vestre per presentia scripta mandamus quatinus omnes fratres et coepiscopos seu suffraganeos nostros faciatis auctoritate nostra peremptorie per vestras litteras evocari quatinus nobiscum in civitate London in crastino beati Hillarii in propriis personis conveniant unacum aliquibus personis maioribus de suis capitulis et locorum archidiaconis et procuratoribus totius cleri diocesum singularum nobiscum super negotiis memoratis tam preteritis quam instantibus efficaciter tractaturi ut eisdem eorundem communi mediante consilio finis inponatur laudabilis ut et incerta certitudinem et inconsummata consummationem et emergentia nova auxilium debitum sortiantur Qualiter autem hoc nostrum mandatum fueritis executi nos per vestras litteras patentes harum seriem continentes certificare curetis die et loco predictis Dat apud Seclindon xvi kal Decembris anno domini MCCLXXVII