Charter Document - 03411152

Charter Document - 03411152


Charter Number: 03411152
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1273
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Frater Robertus miseratione divina Cantuar archiepiscopus totius Anglie primas venerabili in Cristo fratri domino Henricus dei gratia London episcopo salutem et fraterne dilectionis in Domino sempiternam augmentum Postquam cura sollicitudinis pastoralis officii nobis fuit divina permissione commissa et iniuncta ad statum ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum ac libertatum quoad potuimus nostre mentis intuitum dirigentes multa circa ea corrigenda et reformanda comperimus que de fratrum et coepiscoporum nostrorum salubri consilio necesse est sine more dispendio per Dei adiutorium digne corrigere et in melius reformare Hinc est quod venerande paternitati vestre tenore presentium mandamus quatinus omnes ecclesie nostre Cantuar suffraganeos auctoritate nostra vocetis quod conveniant apud Novum Templum London die mercurii proxima post instans festum sancti Dionisii super statu ecclesiarum et ecclesiasticarum libertatum ac aliis quibusdam articulis necessariis nobiscum tractaturi provisuri et ordinaturi quod ad Dei honorem et ecclesie sue sancte visum fuerit conveniens expedire Et ut negotium huiusmodi saniori consilio fulciatur iniungatis ex parte nostra singulis episcopis ecclesie nostre suffraganeis ut quilibet eorum vocet et ducat secum ad predictam congregationem tres vel quatuor personas de maioribus discretioribus et prudentioribus sue ecclesie et dioecesis ut eorum mediante consilio tantum ecclesie Dei negotium ipsius misericordia suffragante felicem sortiatur effectum Vos etiam sub forma consimili dictis die et loco com pareatis et faciatis nos per litteras vestras patentes presentium tenorem continentes de huiusmodi mandati nostri executione diligenter certificantes Datum apud Aldinton vii idus Septembris anno domini MCCLXX tertio