Charter Document - 03410204
Charter Number: | 03410204 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes miseratione divina London episcopus dilectis in Cristo filiis priori et conventui sancte Trinitatis London salutem gratiam et benedictionem Ad reformationem eorum que in visitatione nostra facta nuper in monasterio vestro correctionis officio comperimus indigere deliberato consilio providimus ordinamus et inviolabiliter observari decrevimus []e inferius annotantur In primis quod observancie regulares et precipue de silentio in ecclesia refectoria et dormitoria continue semper servando in claustro quoque certis locis et horis studiosius et districtius solito ab []o observetur Prior vero ex nunc cum fratribus frequentius domi commoretur divino ministerio vigilantius intendens et sue professionis observantias in choro et capitulo ac aliis locis magis solito frequentans v[]es suos exemplo vite et verbo doctrine zelum religiosis habens informet illos contumeliosis verbis non exasperans set iuxta doctrinam apostoli eosdem si delinquant arguat et reprehendat in omni patientia et doctrin[]ptis vero secularibus negotiis ultra quod necessitas exposcet vel evidens utilitas monasterii suadebit non intendat sed amota totaliter infra quindecim dies post receptionem presentium onerosa superflua et inutil[]lia singula monasterii sui officia singulis personis discretis et circumspectis de consilio et assensu conventus vel maioris et senioris partis eiusdem commitat qui deputata sibi ministeria diligenter exequentes []ptis et expensis adminus bis in anno coram priore et sex senioribus et discretionibus ipsius capituli fidelem reddant rationem et hoc idem faciant ballivi maneriorum Idcirco quod in crastinum post redditum compotum super hoc repertum fuerit in capitulo summarie recitetur ut sic status domus singulis patefaciat non obstantia vere regulares statuta et consuetudines approbatas seu quoquo modo delinquentudo prior et alii quibus []bit cura religiosa debitam penam infligant sine personarum acceptione secundum delicti qualitatem Idem vero prior cui omnes de conventu in omnibus reverenter intendant et obediant provideat quod omnia ipsius domus negotia [] maiora de consilio conventus sui vel maioris et senioris partis ipsius prosequatur et expediat tam vigilem curam et diligentem sollicitudinem gerens de omnibus ut de credito sibi ministerio dignam possit deo redder[]em Debilibus autem et infirmis in infirmitorio commorantibus plenius et delicatius provideatur prout cuique opus fuerit de communi Nec quisquam canonicorum sub pena canonica comedat bibat vel iaceat infra septa monasteriia nisi in locis ad hoc regulariter assignatis Nec etiam sub anathematatis interminatione propria quicquam habeat vel habere contendat nec etiam peculum nisi cui ratione administrationis sibi depute fuerit ad premissum Nec alicui fratrum de facili prebatur licentia exeundi septa domus nisi substitam rationabilis et manifesta et tunc aliquis de maturioribus fratribus concomittetur euntem Divinis ministeriis omnes invigilent []lis diebus sex de conventu vel ad minus quatuor intersint celebrationi misse virginis gloriose Et ut hec et alia que ad divini nominis cultum pertinent commodius fieri possint quamcito fieri possit augeatur numerus [fratrum] conversorum deputato eisdem conversis aliquo canonico discreto et circumspecto qui ipsos in regularibus observanciis diligenter informet quibus etiam conversis in camera sua ubi iacent provideatur de lumin[] temporibus oportunis Prohibemus insuper mutuum in magna quantitate contrahi nostro irrequisito consilio seu etiam quoscumque clericos ad titulum monasterii sub quacumque pactione illicita ad ordines presentari Si []s correctionibus faciendis et aliis observandis et ceteri qui presunt religioni per quindecim dies necgligentes fuerint vel remissi iniungmus omnibus et singulis de conventu ut offensas et necgligentias pre[]t sub pena canonica nobis celeriter vel officio nostro si fuerimus in remotis denuncient ut super hiis adhibeamus remedunt salutare Premissa vero singula quarter in anno precipimus in capitulo recitari Reserva[mu]s correctionibus quorundam aliorum que digna reformatione operimus in predicta visitatione nostra Dat apud Wycham septimo idus Iunii pontificatus nostri anno secundo