Charter Document - 03410201
| Charter Number: | 03410201 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter |
| Date: | 1274 - 1279 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverende discretionis viro amico carissimo Iohanni de Kirkeby Iohannes dei gratia episcopus salutem et cum fraterne amplexu Super eo quod in nostris negotiis promovendis in eisdem quotiens nostri vos interpellarunt oportunum consilium et auxilium sicut per eos didicimus impenditis et maxime in reprimenda malicia Roberti de la Berwe hundredarum qui contra nos et nostros instigante diabolo multa fraudis molimina prepararat vobis ex cordis intimo referimus in multas grates et ad prosequendum impetrationem gratie domini regis de quietancia communis summonitionis instantiis itineris iusticiariis incinerati eorum apud Cicestre in crastino sancti Iohannis prout dominus Walterus de Essex senescallus noster nobis insinuavit Willelmum de Semersete vallatum nostrum ad vestram presentiam destinamus vestram delectionem requirentes quatinus litteras ipsius gratie nobis transmittere velitis per eundem quamquam illuc accedere importuna necessitas nos artaret tamen precedentis faciliens [fa]cilitatis nostre adhuc satisfaciens illud nos facere [] pateret Bene valete Datum apud Wykham xviii kalendas Iulii []
