Charter Document - 03410189
| Charter Number: | 03410189 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1278 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Iohannes permissione divina Lond episcopus salutem in eo qui est omnium vera salus Dominacioni vestre tenore presentium significamus quod Matildis filia Thome de Magna Saunford clerici propter eius manifestam contumaciam et offensam excommunicacionis sentencia innodata in eadem excommunicacione per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo perseveravit animo indurato Quapropter vestram requirimus dignitatem quatinus predictam Matilldem velitis secundum regni vestri consuetudinem potestate regia cohercere ut quem timor dei ab errore non revocat saltem severitas regia coherceat et castiget Vestram incolumitatem conservet altissimus per tempora longiora Datum apud Stebbheth xv kalendas Februarii anno domini MCCLXX septimo
