Charter Document - 03410185
Charter Number: | 03410185 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Iohannes miseracione divina Lond ecclesie minister salutem in eo qui est omnium vera salus Excellencie vestre tenore presencium significamus quod Thomas de Estthorp Lond executor testamenti quondam Alicie de Estthorp nostre dioecesis propter eius manifestam contumaciam et offensam excommunicacionis sentencia innodatus in eadem excommunicacione per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo animo perseveravit indurato Quapropter vestram requirimus dignitatem quatinus predictum Thomam quousque Deo et ecclesie satisfaciat de commissis velitis secundum regni vestri consuetudinem potestate regia cohercere ut quem timor Dei ab errore non revocat saltem severitas regia coherceat et castiget Valeat excellencia vestra per tempora longiora Datum apud Wykham ii nonas Martii anno domini millesimo CCLXX sexto