Charter Document - 03410182
| Charter Number: | 03410182 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi et domino suo domino Edwardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Iohannes divina permissione Lond ecclesie minister salutem per temporale ministerium regnum consequi sempiternum Quia Stephanus de Rouham nostre dioecesis ob suam manifestam contumaciam et offensam excommunicacionis sentencia innodatus in eadem sentencia per quadraginta dies et amplius perstiterit claves ecclesie pertinaciter contempnendum excellencie vestre presentibus deputamur quatinus quod regie potestati congruit in hac parte contra ipsum faciatis iuxta regni consuetudinem exerceri ut quem timor Dei ab errore non revocat saltem severitas regia coherceat et castiget Valeat excellencia vestra per tempora longiora Datum apud Cycestr xvi kalendas Iulii anno gracie MCCLXX sexto
