Charter Document - 03410180
Charter Number: | 03410180 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi domino Edwardo dei gratia regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Iohannes miseracione divina London ecclesie minister humilis salutem in eo qui est omnium vera salus Dominacioni vestro tenore presencium significamus quod magister Adam de Cantebrege moram trahens Londonis propter eius manifestam contumaciam et offensam excommunicacionis sentencia innodatus in eadem excommunicacione per quadraginta dies et amplius claves ecclesie contempnendo animo perseveravit indurato Quapropter vestram requirimus dignitatem quatinus predictum magistrum Adam ut Deo et ecclesie satisfaciat velitis secundum regni vestri consuetudinem potestate regia cohercere Vestram conservet altissimus sanitatem per tempora longiora Datum apud Stebbenh nonas Martii anno gracie MCCLXX quinto