Charter Document - 03410174
| Charter Number: | 03410174 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1274 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi et domino reverendo domino Eewardo dei gratia illustri regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Iohannes permissione divina London ecclesie minister humilis salutem in eo qui est omnium vera salus Magnificencie vestre presentibus significamus quod Ricardus de la Noyte nostre dioecesis auctoritate ordinaria vinculo excommunicacionis propter contumaciam et offensam manifestam innodatus in eadem excommunicacione per quadraginta dies et amplius claves ecclesie vilipendens animo perseveravit indurato et quia non habet ecclesia quid amplius faciat in hac parte vestre supplicamus dignitati quatinus eundem Ricardum ut Deo et ecclesie satisfaciat velitis secundum regni vestri consuetudinem potestate regia cohercere Vestram conservet altissimus per tempora longa sanitatem Datum apud Lambrith xiiii kalendas Novembris anno domini MCCLXX quarto et consecracionis nostre primo
