Charter Document - 03410170
Charter Number: | 03410170 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi et domino reverendo domino Edwardo dei gratia regi Anglie domino Hibernie et duci Aquitannie Iohannes miseracione divina London ecclesie minister humilis salutem in eo qui est omnium vera salus Quia Willelmus de Hadestok civis London propter eius offensam manifestam excommunicacionis vinculo innodatus in eadem sentencia per quadraginta dies et amplius claves ecclesie vilipendens animo perseveravit indurato regiam attente requirimus dignitatem quatinus ipsum secundum regni vestri consuetudinem cohercere velitis ut Deo et ecclesie satisfaciens ad sacram fidelium redeat unitatem Vestram incolumitatem conservet et augmentet altissimus per tempora longa Datum apud Stebenheth viii kalendas Octobris anno consecracionis nostri primo