Charter Document - 03410146

Charter Document - 03410146


Charter Number: 03410146
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo principi domino reverendo domino H dei gratia regi Angl illustri domino Hybern et duci Aquit H eiusdem miseracione London ecclesie minister humilis salutem in eo per quem reges regnant et qui regibus dat salutem Dominacioni vestre significamus quod Hilarius de Purle magister Willelmus de Sancto Eadmundo Iohannes de Stelbruhuche et Radulfus de Drayton executores testamenti quondam magistri Hugonis de Sancto Eadmundo propter eorum contumaciam vinculo excommunicacionis auctoritate nostra sunt innodati in qua quidem excommunicacione per quadraginta dies et amplius indurato animo perseverunt et adhuc perseverare non formidant claves ecclesie contempnendo Quocirca celsitudini regie supplicamus quatinus predictos excommunicatos ad satisfaciendum deo et ecclesie regia potestate iuxta regni nostri consuetudinem dignemini cohercere Valeat serenitatis regie celtitudo per tempora longiora Dat apud Cronden in crastino sancti Benedicti abbatis anno domini MCCLX quarto