Charter Document - 03410145
Charter Number: | 03410145 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1263 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentisimo domino suo domino Henrico dei gratia Regi Anglie illustri domino Hibernie et duci Aquitann suus H de Sandwyco London electus salutem in eo per quem reges regnant et qui regibus dat salutem Audita combustione domorum vestrarum apud Westmonasterium multum doluimus novit altissimus timentes ne ipsa animum vestrum cum vobis innotesceret perturbaret et statum corporis vestri quem emendet dominus et conservet in deterius commutaret De meremio de quo vestra nobis scripsit dominatio sciatis quod sicut ex relatu multorum fide dignorum audivimus ut de parcis et vivariis taceamus custodes nostri episcopatus London in ultima vacatione ita nemora destruxerunt quod ad refectionem domorum nostrarum si indigeremus non crederemus in eis nisi modicum vel nullum subsidium reperire Unde donec senescallum vel ballivum nostrum nobis constiterit utrum dicti custodes vestri aliquid reliquerint in quo vobis possumus succurrere serenitati vestre aliquid promittere non audemus Incolumitatem vestram corroboret Dominus et conservet ad regni sui regimen per tempora longiora Dat apud Langestowe decimo kal Martii