Charter Document - 03410144
| Charter Number: | 03410144 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Apology |
| Date: | 1264 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo in Cristo patri [] sui humiles et devoti scilicet Londoniensis T et T salutem cum omni subiectione reverentia et honore Oleum effusum nomen vestrum quod sapientia benignitate sanctitate ac imponende pacis prerogativa speciali preter alia dona chrismatum quibus insigniti dicimini apud nos sic clare refulget ut huiusmodi prelati presentia turbato regno Anglie foret opportunissima his diebus ut vestrum ad nos vel ad vos nostrum gratum admodum reputaremus accessum dum tamen nostro in hac parte proposito non obstarent laicorum potentia violentior et vis maior Nec debet si placet ad credendum contrarium quorumlibet aliud suggerentium opinione non tam arundinea quam scirpea infirmitate suffulta constantie vestre basis solida aliquatenus commoveri cum teste illo cuius oculi vident sole lucidus conscientiarumque nostrarum ad quod in hac parte nos remittitis iudicio pene capitalis necnon et omnium bonorum direptionis sententie nobis sint publice comminate quibus etsi gratis nos vellemus exponere esset tamen aggressus difficilis et progressus impossibilis cum nobis sint ad maris transitum tam nautarum gubernacula quam navium vehicula penitus denegata Hec sciatis pater esse verissima nec more universalium in solo intellectu credatis consistere sed sic esse sensibilia teneatis ut et ipsa lippi videant tonsores non lateant sed et cedi sentiant in effectu et sensu procul dubio egeant qui hec negant vel per quos nobis talia suggeruntur Hanc certe matris nostre dolemus iniuriam et vestrum non solum sentimus opprobrium sed et in ipso gravius cruciamur et licet altissimi testimonio barones et magnates huiusmodi instanter fuerimus allocuti nequeunt tamen per censuram ecclesiasticam que more solito non timetur a peiore revocari concepto sed magis excitata multitudo provocatur ad peius Hec ad nostram excusationem in hac parte supplicamus admitti de quibus si forsan aliquatenus hesitetis patefient suis loco et tempore luculenter nec habendam super his disputationem ante finale iudicium de qua inutilis formidamus dum tamen equum disputationis iudicem rei geste non lateat veritas a nec eius pervertant iudicium mendacia perversorum Dolemus autem plurimum quod provisam concorditer inter dominum nostrum regem et suos proceres formam pacis nec ad eam firmandam ob hec ducitis laborare arguentes nos non modicum quod consensimus in eandem Et certe pater ut salva semper pace vestra loquamur videre non possumus nec intendimus quod regiam evacuet aliquatenus potestatem maxime cum omnes regni cole sine exceptione quacumque ipsum regem nostrum agnoscant ut dominum et agnoscere sicut antea velint inposterum et tamquam principem revereri nec ipsos predicti domini regis ministros et consiliarios precipuos quos reges vocatis volumus regem esse nec imposita eis laboriosa sollicitudo et labor sollicitus interpretationem huiusmodi nominis patiuntur cum magis servi quam domini magis milites quam principes inspecto fine officii sui iure debeant nominari Et ut super constitutione ministrorum huiusmodi tam de summis quam de infimis sumamus exempla ecce rectorem universitatis altissimum celo scimus dedisse motorem qui sub ipso inferiora dat cuncta moveri luciferumque vesperumque pleiades et stellas ceteras celique concentum similiter ordinasse ad inferiorum naturale regnum eorundem Summus pontifex etiam nos sicut et ceteros sancte Romane ecclesie cardinales sibi ut fratres et coniudices facit in proferendis iudiciis assistere vel ad ipsa etiam proferenda delegat et tamen plures deos aut papas penitus abnegamus licet premissa sub eis non minimam habeant sicut prediximus potestatem Populi insuper Israelitici Moysem ducem et rectorem electos per ipsos de suis tribubus viros sapientes et nobiles absque sui magisterii detrimento constituere principes legimus precepisse Nec videmus insuper prout et videre vellemus quod forma pacis huiusmodi pontificis auctoritatem minuat aut domini regis Francie arbitrio contradicat cum in ipsum regem tantum super preteritis controversiis statum regni Anglie tunc contingentibus per ipsum dominum regem Anglie et quosdam alios respectu totius regni nunc paucissimos exstiterit compromissum Et ut brevitate qua possumus calamum suspendamus ad evitandum pericula et alia inconvenientia maiora que sepe dicto regno hoc tempore evidenter perpendimus imminere salvis tamen statu ecclesie et domino nostro rege predicto fidelitate prestita et quia aliqua pacis forma eidem regno posset esse damnosa multique quod tamen de vobis non dicimus provisam pacis formam reprobant et iudicant minus bonam qui in similem consentirent suppliciter et devote dum tamen guerrarum incommoda quibus sepe dictum regnum Anglie irreparabiliter est dilapsum nobiscum vel in modico per sensissent et licet ut prediximus venire ad vos plurimum peroptemus et in portu maris exspectaverimus omnem quam potuimus ad transeundum diligentiam adhibentes Quia tamen nec personaliter veniendi nec procuratores mittendi potuimus aliquatenus licentiam obtinere ad vestram presentiam dilectos clericos magistros T et T ad excusationem nostram et languores nostros transmittimus plenius exponendos Datum []
