Charter Document - 03410143
Charter Number: | 03410143 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1273 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi et domino reverendo domino Edwardo dei gratia regi Angl illustri domino Hibern et duci Aquit H miseracione eiusdem London episcopus salutem in eo per quem feliciter reges regnant et qui regibus dat salutem Quia electionem de uno canonicorum de Bykenacre celebratam de persona fratris Willelmi de Wylburgham in priorem dicte domus d[] dimus vestrum regium prebuistis assensum canonicam invenimus et de persona ydonea celebratam ipsam electionem duximus confirmandam Quod celsitudini vestre presentibus intimamus ut circa bonorum admininstracionem prefato priori tradendum quod suum est regia serenitas exequatur In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat apud Wykham vii idus Aprilis anno domini millesimo CCL[XXIIII]