Charter Document - 03410137
Charter Number: | 03410137 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes literas inspecturis Henricus de Wyngeham Lond episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod constituimus in nostra presentia Lond die lune proxima ante festum sancte Margarete anno domini MCCLXI prior sancte Trinitatis Lond et eiusdem loci yconomus transmiserunt pro se et conventu suo expresse et totaliter mere et simpliciter et perpetuo domine Alienore illustri regine Anglie totum ius quod habent habuerant vel habere poterant tam in spiritualibus quam in temporalibus quoque iure nomine vel titulo in hospitali sancte Katerine iuxta turrim Lond quatenus aqua precingitur renuntiantes quoad omnia ea observanda omni iuri actioni et petitioni que sibi inperpetuum ex loco ex causa ex tempore vel ex persona competere possit vel prodesse In cuius rei testimonium sigillum nostrum apposuimus Datum Lond die mercurii proxima ante festum apostolorum Symonis et Iude pontificatus nostri []