Charter Document - 03410131
Charter Number: | 03410131 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Angl domino Hibern et duci Aquit H permissione divina London episcopus salutem in eo per quem reges regnant et qui regibus dat salutem Serenitati vestre ducimus singnificandum quod Edwardus Pictor Iohannes de Wygehal Iohannes de Doveria Iohannes Serwind Emma de Cofford Willelmus Hervi et Iohannes de Crathale nostre civitatis propter ipsorum multiplicatam contumaciam et gravem offensam sententia excommunicacionis sunt innodati in qua per quadraginta dies et amplius indurato animo perseverantes adhuc incorrigibilis extiterunt claves ecclesie contempnendo Quocirca regie celsitudini vestre duximus supplicamus satisfaciendum domino et ecclesie regia potestate secundum regni vestri consuetudinem compellere velitis Conservet Altissimus sanitatem vestram et incolumitatem regiam per tempora longa Dat apud Stebec die mercurii proxima post festum sancti Barnabe apostoli consecracionis nostre anno tercio