Charter Document - 03410130
Charter Number: | 03410130 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1262 - 1263 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principi et domino suo Henrici dei gratia Regi Anglie illustri domino Hibernie et duci Aquitanie Henricus permissione divina Lond episcopus salutem in Cristo Serenitati regie presentibus intimamus quod Iohannes dictus le Moner et Elena soror Ranulphi quondam presbiteri ecclesie sancte Brigide propter suam multiplicatam contumaciam et gravem offensam sunt excommunicacionis sententia innodati Quia vero sancta ecclesia non habet ultra quid faciat serenitati regie supplicamus quatinus ad tantum [nequi]tiam iubeatis apponi brachium seculare ut quem timor dei a malo non revocat brachium vestre majestatis cohibeat animam peccato Valeat serenitas regia per tempora longiora anno domini MCCLXII