Charter Document - 03410129
Charter Number: | 03410129 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo principo et domino reverendo domino Henrici dei gratia regi Anglie illustri domino Hibernie et duci Aquitanie Henricus permissione divina London episcopus salutem in eo sub cuius imperio principes dominantur Vacante prioratu sancti Bartholomei London per mortem Roberti prioris eiusdem petitaque a vobis licencia eligendi et optenta prout per litteras suas patentes recepimus canonici eiusdem prioratus fratrem Gilbertum de Waleden elegerunt in priorem Nos autem dictam eleccionem invenientes rite factam ipsam iusticia exigente confirmamus serenitatem regiam rogantes attente quatinus quod vestrum est in hac parte ulterius exequamini Valeat serenitas regia per tempora longiora Datum apud Stebhec in crastino sancte Katerine virginis anno domini MCCLX primo