Charter Document - 03410120
Charter Number: | 03410120 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification, Gift, Mandate |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Fulco miseratione divina Lond electus dilectis sibi in Cristo magistro Ade de Faversham et Ade de Bradenestok salutem in Domino Noveritis quod contulimus Deo et beato Petro et decanatui Ebor ecclesie domos nostras quas emimus apud Ebor Et ideo vobis mandamus quod domino W de Kyrcham decano eiusdem ecclesie de predictis domibus cum pertinentiis plenam saisinam habere faciatis Valete Priori vero sigillo nostro nondum mutato usi sumus in hac parte Dat apud Hadham xi kal Iulii anno domini MCCXL quarto