Charter Document - 03410089

Charter Document - 03410089


Charter Number: 03410089
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo domino Henrici dei gratia Illustrissimo regi Anglie domino Ybernie et duci Normannie et Aquitannie Comiti Andegavie Fulco miseratione divina London ecclesie minister humilis salutem in eo per quem reges regnant et qui regibus dat salutem Cum dominam Christianam nuper abbatissam de Berkyng confessam coram nobis spontanee [] dicio quod non fuit sufficiens ad regimen dicte abbatie propter corporis sui debilitatem et infirmitatem ad eius domus moram a regimine dicte abbatie absolverimus ac reddi domus absolutam et ser[]ri d[]m vacans pastoris solatio sic destituta vestra maiestas regia quod factum est in hac parte sub testimonio presentium si placet exequatur Datum apud Berkyng iii Nonas Decembris anno domini MCCL octavo