Charter Document - 03410082

Charter Document - 03410082


Charter Number: 03410082
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1254
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo domino suo H dei gratia illustri regi Angl domino Hybern duci Normann Aquitann et comiti Andegav F permissione divina London episcopus salutem in eo per quem reges regnant et qui regibus dat salutem Excellentie vestre significamus quod Petrus Tekke Brianus Hulphadere et Cristiana dicta de Cant propter suam multiplicatam contumaciam vinculo excommunicationis sunt innodati in qua per xl dies et amplius indurato animo perseverantes incorrigibiles existunt claves ecclesie contempnendo Hinc est quod regie celsitudini vestre duximus supplicandum quatinus ipsos ad satisfaciendum Deo et ecclesie secundum regni vestri consuetudinem potestate regia compellere dignemini Conservet altissimus incolumitatem vestram per tempora longiora Dat apud Cronden vi idus Novembris anno domini MCCL quarto