Charter Document - 03410081
Charter Number: | 03410081 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo Henrici dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitannie et comiti Andegavie Fulco miseracione divina London episcopus salutem in eo per quem reges regnant et qui regibus dat salutem Excellentie vestre duximus significandum quod Iohannes rector ecclesie de Goldhang nostre dioecesis ob manifestam eius contumaciam et offensam sentencia excommunicationis meruit innodari in qua per xl dies et amplius indurato animo perseverans adhuc incorrigibilis existit claves ecclesie contempnendo Hinc est quod regie celsitudini vestre duximus supplicandum quatinus ipsum ad satisfaciendum Deo et ecclesie regia potestate secundum regni vestri consuetudinem compellere velitis Conservet altissimus sanitatem vestram et incolumitatem regiam per tempora longiora Datum apud Fulham in crastino apostolorum Philippi et Iacobi anno domini MCCL quarto