Charter Document - 03410080
| Charter Number: | 03410080 |
|---|---|
| Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[Excellentissimo domino suo Henrici dei gratia] regi Anglie domino Hibernie duci Normannie et Aquitannie [et comiti Andegavie Fulco permissione] divina London episcopus salutem in eo per quem reges regnant et [qui regibus dat salutem Excellentie] vestre duximus significandum quod Henricus dictus Poter civis [ob] manifestam eius offensam vinculo excommunicacionis meruit [innodari in qua per xl] dies et amplius claves ecclesie contempnendo dampnabiliter [perstiterunt] pertinaciter in eadem Hinc est quod regie celsitudini vestre [duximus supplicandum quatinus ipsum] ad satisfaccionem Deo et ecclesie regia potestate secundum regni [consuetudinem compellere veli]tis Conservet altissimus sanitatem vestram et incolumitatem [regiam per tempora longior]a Datum apud Stebbeh non kalendas Decembris anno Domini MCCL tertio
