Charter Document - 03410077
Charter Number: | 03410077 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Excellentissimo domino suo Henrici dei gratia illustri regi Anglie domino Hybernie duci Normannie Aquitanie et comiti Andegavie Fulco permissione divina Lond episcopus salutem in eo per quem reges regnant et qui regibus dat salutem Excellentie vestre duximus significandum quod Philippus Pady nostre dioecesis ob manifestam eius offensam sententia excommunicationis meruit innodari in qua per xl [dies] et amplius indurato animo perseverans adhuc incorrigibilis existit claves ecclesie contempnendo Hinc est [quod regie] celsitudini vestre duximus supplicandum quatinus ipsum ad satisfaciendum Deo et ecclesie regia potestate [regni vestri] consuetudinem compellere velitis Conservet altissimus sanitatem vestram et incolumitatem regiam [per tempora longiora] Datum apud Loddesworth viii kalendas Julii anno Domini MCCL secundo