Charter Document - 03410054

Charter Document - 03410054


Charter Number: 03410054
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1244
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Religiosis viris et amicis in Cristo karissimis Rogerus priori et capitulo ecclesie Cristi Cantuar Fulco miseratione divina London episcopus salutem in Domino sempiternam Cum ad instantiam nostram multiplicem et quorundam aliorum magnatum favorabiliter nobis concesseritis ut in ecclesia sancte Trinitatis in London munus consecracionis recipere tam ob commoditatem nostram quam eorum qui ad consecracionem per venerabilem patrem Bonifacius Cantuar electum fuerint vocati volentes honori et iuri Cantuar ecclesie in omnibus esse proscriptum presentium tenore protestamur quod occasione consecracionis nostre in loco supradicto celebrate in quam gratis consensistis nullum prorsus preiudicium intendimus vobis aut ecclesie vestre inposterum ex hoc facto generari Hec omnia iura consuetudines et possessiones que circa consecrationes suffraganeorum Cantuar ecclesie in eadem celebrandis habere dinosci minii salva nobis sint et illesa In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Datum London anno domini MCCXL quarto in die sancti Dionisii Valete