Charter Document - 03410053

Charter Document - 03410053


Charter Number: 03410053
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1244
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus presens scriptum visuris Fulco miseratione divina London electus salutem in Domino sempiternam Cum venerabiles viri domini Rogerus prior et capitulum ecclesie Cristi Kantuar ad multiplicem instanciam nostram et consecratorum nostrorum Cantuar ecclesie suffraganeorum favorabiliter nobis concederent ut in ecclesia sancte Trinitatis Lond munus consecracionis recipere possemus tam ob commoditatem nostram quam eorum qui ad consecracionem per dominum Cantuar Bonifacius electum fuerint evocati volentes honori et iuri Cantuar ecclesie in omnibus esse prospectum presencium tenore protestamur quod occasione commoditatis ratione loci nobis impensi in quam gratis consenserunt nullum prorsus preiudicium intendimus ipsis aut ecclesie sue in posterum ex hoc facto generari quin omnia iura consuetudines et possessiones circa consecraciones suffraganeorum Cantuar ecclesie ibidem faciendas que noscuntur habuisse salvas habeant et illesas In cuius rei testimonium hiis litteris sigillum nostrum nondum mutatum fecimus apponi Datum apud Fuleham anno gratie MCCXLIIII mense Iunii