Charter Document - 03410048
Charter Number: | 03410048 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit R Dei gratia Lond episcopus et R eadem gratia abbas Westm salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum inter nos super iurisdictione celle de Kileburn auctoritate apostolica questio mota fuisset tandem ita amicabiliter convenit de consilio peritorum videlicet quod dominus London episcopus qui pro tempore fuerit ad cellam de Kileburn accedet quotiens voluerit et quando voluerit et cum processione et campanarum pulsatione et omni sollempnitate et reverentia a priorissa et monialibus admittetur Ingredietur etiam dominus episcopus capitulum monialium cum suis ad predicancum verbum Dei et audiet confessiones secretas et iniunget penitentias monialibus volentibus confiteri Nullam tamen dictus episcopus exiget procurationem Custos vero secularis sacerdos tamen predicte domus ab abbate et successoribus suis preficiendus episcopo presentabitur nisi aliquis canonicum obstiterit sine difficultate admittetur et eidem faciet canonicam obedientiam qui a dicto abbate poterit sine contradictione amoveri prout viderit abbas expedire et alius ydoneus forma simili presentari Priorissa vero dicte domus ab abbate et successoribus suis instituenda canonicam faciet obedientiam episcopo memorato in hiis que presentem tangunt compositionem salva in omnibus reverentia et obedientia debita abbati sepedicto canonica et antique Tota vero ordinatio dicte domus de rebus et personis tantum intra septa dicte cellule contentis et correctio excessuum et reformatio status in institutionibus et destitutionibus priorisse et monialium et ceteris omnibus ad abbatem et successores suos imperpetuum pertinebit Siqua tamen in dicta domo fuerint corrigenda in personis monialium et regularium et secularium personarum ibidem existentium et fama deferente ad notitiam episcopi hoc pervenerit et dictus abbas a tempore denunciacionis sibi facte per episcopum si abbas presens fuerit vel prior Westm abbate in remotis partibus agente circa dictam correctionem et reformationem per mensem negligens extiterit et de eius negligentia canonice constiterit ex tunc licebit episcopo ea circa que abbas negligenter se habuerit corrigere et reformare prout secundum Deum vidit expedire Ita videlicet quod circa personam dicte priorisse contra presentem compositionem nichil attemptetur per eundem nullus vero monachus excepta persona abbatis et prioris vacante abbatia vel abbate in remotis partibus agente vel etiam ipso egrotante poterit audire confessiones et iniungere penitentias monialibus prenotatis Dictus etiam episcopus cum fuerit ab abbate rogatus monialibus dicte domus munus benedictionis seu consecrationis impendet Nullo alio episcopo ad aliquod officium episcopale dicto loco imposterum introducendo vel admittendo ratione vero presentis compositionis episcopus Lond vel capitulum suum in dictum abbatem vel monachos Westm vel etiam in ipsum monasterium nullam iurisdictionem vel subiectionem poterunt vendicare nec etiam huius compositionis pretextu predicte celle monialium seu ipsis monialibus suo iure in aliquo derogabitur Acta in capella apud Fuleham anno gratie MCCXXXI []