Charter Document - 03410036
Charter Number: | 03410036 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1229 - 1241 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum audituris Rogerus dei gratia London episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos Ade capellano perpetuam vicariam de Southministr sicut a pie memorie Willelmo predecessore nostro taxatam fuerit confirmasse ita scilicet quod nomine vicarie habebit omnes obventiones altaris eiusdem ecclesie et omnes minutes decimas totius parochie preterquam de marisco ipsius parochie et preterquam de curia nostra Habebit etiam idem vicarius quandam domum ad manendum ex australi parte predicte ecclesie cum dimidia acra terre dicte domui adiacente et omnia onera debita et consueta eidem ecclesie incumbentia sustinebit Qui etiam vicarius et qui post eum pro tempore fuerit reddet abbati et conventui sancte Osithe dicte ecclesie nomine unam marcam argenti ad duos terminos et annuatim scilicet ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam et ad festum Pasche dimidiam marcam Quod ut stabilis sit et firmum presenti scripto sigilli nostri munimine duximus confirmandam