Charter Document - 03410030
Charter Number: | 03410030 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus dei gratia Lond[oniensis] episcopus viro venerabili et discreto domino decano Lich salutem in Domino Quoniam nobis prior de Wanlak ordinis Cluniac Hereford dioecesis insinuatione monstravit quod cum per episcopum Hereford coram archidiacono Salop Hereford dioecesis super ecclesiis de Clun et sancte Trinitatis de Wanlak cum capellis et pertinentiis eorundem esset evocatus ex parte dicti prioris fuit excipiendo propositum coram eo quod cum auctoritate domini pape super eodem negotio tractatus erat in causam et adhuc pendebat dictum negotium coram superiore quod erat in continenti probare paratus cum dictus archidiaconus de prefato negotio se intromittere nec poterat nec debeat sed quia eum super hoc audire contra iusticiam denegabat sentiens indebite se gravari domini pape audientiam appellavit et sedem Cant ad tuitionem eiusdem appellationis Ideoque auctoritate dicte sedis qua vacante fungimur discretioni vestre mandamus quatinus vocatis vocandis de dictis appellationibus summare cognoscentes si premissis veritas suffragatur appellationem principalem prout iustum fuerit tueamini vice nostra prefigentes competentem terminum appellanti infra quem ipsam legitime prosequitur Dat Clakethon idus Maii anno domini MCCXLI