Charter Document - 03410027

Charter Document - 03410027


Charter Number: 03410027
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1229 - 1241
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cum esset contentio inter dominum Rogerum episcopum Godfridus decanum et capitulum sancti Pauli Lond et canonicos suos ex una et Walterus de Kircham decanum sancti Martini ex altera super edificatione cuiusdam capelle quam in atrio ecclesie sue constituere ceperant et cuius consummatio per Lond ecclesiam opus novum nunciando fuit inpedita eo quod ad prefatam capellam de novo constructam parochianos qui ad altare beati Leonardi in ecclesia sancti Martini convenire tenebantur convertere proponebant in preiudicium Lond ecclesie sicut pars episcopi asserebat convenit inter ipsos de communi ecclesiarum consensu quod edificatio dicte capelle libere procederet et quod ad locum prefatum tota parochia sine divisione et subtractione qualibet ad capellam prefatam ut ad ecclesiam suam parochialem perpetuo conveniat sicut prius ad altare beati Leonardi convenire consueverat ad audiendum divina et ecclesiastica percipiendum sacramenta ita tamen quod prefata capella cum rectore eiusdem qui pro tempore fuerit per episcopum instituendo suisque ministris simulque cum predictis parochianis qui ad altare predictum antea convenire consueverant episcopo et archidiacono Lond eorumque officialibus iure perpetuo sint subiecti hoc addito ut de omnibus cathedratici sinodalibus annuis visitationibus cathedrali ecclesie debitis et aliis proventibus ad que alie parochiales ecclesie Lond et episcopatus sint astricte omni cavillatione cessante episcopo memorato suisque officialibus capella respondeat antedicta Et ut premissa rata permaneant et inconcussa in posterum signa capitulorum sancti Pauli et sancti Martini simul cum sigillo domini Lond episcopi et sigillo decani sancti Martini presentibus sunt appensa