Charter Document - 03410019

Charter Document - 03410019


Charter Number: 03410019
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution, Ordination
Date: 1236 - 1241
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus miseratione divina London ecclesie minister humilis salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos ad presentationem dilectorum in Cristo filiorum prioris et conventus de Dunmow Iohannem de Depeden presbiterium ad vicariam ecclesie de Henham admisisse ipsumque vicarium in eadem ecclesia instituisse Percipiet autem nomine vicarii totum alteragium exceptis duabus partibus minutarum decimarum de dominico Walteri filii R percipient autem omnes decimas garbarum et feni in Plechden excepto dominico possidebit autem duas acras terre ad mansum vicarii qui pro tempore fuerit liberas ab omni exactione et servicio seculari idem quoque vicarius omnia onera predicte ecclesie consueta et debita sustinebit residuos vero fructose et omnia alia ad eandem ecclesiam pertinentia prefatis priori et conventui concessa presenti carta confirmamus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus magistro Iohanne de Norton precentore sancti Pauli Lond et Ricardo de Lyncoln []