Charter Document - 03410018
Charter Number: | 03410018 |
---|---|
Cartulary Title: | London 1229-1280 Volume 38 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Taxation |
Date: | 1236 - 1241 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus episcopus London salutem in domino Ad omnium notitiam volumus pervenire nos de consensu prioris et conventus de D et Ricardi vicarii de Salyng vicariam de Salyng sub hac forma taxasse videlicet quod vicarius ecclesie de S qui pro tempore fuerit percipiet nomine vicarie omnes obventiones altaris cum omnibus minutis decimis eiusdem parochie et in escambio panis et cervisi que dictus Ricardus de prioratu de D solebat habere percipiet vicarius omnes decimas garbarum de toto dominio quod Willelmus Pycoth habuit in dicta parochia de S die qua ab hac luce migraverit et preterea unam acram frumenti et aliam acram avene de eodem dominico Percipiet autem dictus vicarius unam marcam argenti de dicto prioratu de D ad duos terminos videlicet dimidiam marcam infra quindecim sancti Michaelis et dimidiam marcam infra quindecim Pasche Idem vero vicarius onera episcopalia et archidiaconalia dicte ecclesie incumbentia sustinebit In huius rei testimonium presenti scripto signum nostrum fecimus apponi Hiis testibus Iohanne de Norton precentore sancti Pauli Lond []