Charter Document - 03409389

Charter Document - 03409389


Charter Number: 03409389
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1284 - 1286
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Ante omnes fratres karissimi diligatur deus deinde proximus quia ista precepta sunt principaliter nobis data Hec igitur scr[] []uetis precipimus in monasterio constituti pre[] quod in unum estis [] ut unanimes habetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deo et non dicatis aliquid proprium set sint vobis omnia communia et distribuatur unicuique vestrum [] victus et tegumentum non equaliter equaliter valetis unicuique sicut cuique opus fuerit Sic enim legitis in actibus apostolorum quia erant illis omnia communia et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat Qui autem aliquid habeba[nt] []lo quando ingressi sunt in monasterium []nter velint esse illis comm[] autem non habebant non ea querant in monasterio que nec foris habere potuerunt Set tamen eorum infirmitati quod opus est tribuatur etiam si paupertas eorum quando foris erant nec ipsa nec[] []eterat invenire Tamen non ideo putent se esse felices [] invenerint victum et tegumentum quale foris invenire non potuerunt nec erigant cervicem quia sociantur eis ad quos foris accedere non audebant set sursum cor habeant et terena vana non []t ne incipiant esse monasteria divitibus utilis non [pauperibus] [] humiliantur et pauperes inflantur Set rursus etiam illi qui aliquid esse videbantur in seculo non habeant fastidio fratres suos qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt mag[] []rudeant non de parentum divitum dignitate set de pauperum frat[] gloriam Nec extollantur si communi vite aliquid de suis facultatibus contulerunt nec de suis divitiis magis superbiant quia eis monasterio parciuntur quam si eis in seculo fruerentur Alia []ecumque iniquitas in malis operibus excercetur ut fiant operibus [] insidiatur ut pereant Et quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri cum anima misera superbior efficitur divicias contempnendo quam fuerat poss[] Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite et honorate deum []dis cuius templa facti estis