Charter Document - 03409368
Charter Number: | 03409368 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1272 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Burton precentor ecclesie Sarr concessi relaxavi quietum clamavi et presenti carta mea confirmavi pro me et successoribus meis de assensu et voluntate decani et capituli Sarr ac omnium scolarium tunc in dicta domo studentium et commorantium Galfrido Hamelyn duas marcas annui redditus in quibus dictus Galfridus tenebatur dicte domui ad sustentationem scolarium ibidem pro tempore studentium et commorantium pro una virgata terre in Rindewey in manerio de Kaniges quam de predicta domo idem Galfridus tenuit salvo dicte domui uno denario tantum annuatim ad festum sancti Michaelis solvendo nomine nostro eiusdem feodi capitali domino pro omni servitio exactione et quacumque seculari demanda que ratione liberi tenementi seu feoffamenti quocumque casu exigi possit vel solet Pro hac autem concessione relaxatione et quieta clamantia acquietavit dictus Galfridus me et dictam domum de viginti quinque marcis sterlingorum pre manibus versus Lucam Rop de Bristoll et Aliciam uxorem eius pro quadraginta solidis annui redditus et tribus acris prati quos habet dicta domus ex dono concessione et feoffamento dicti Luce in villa de Hertelegh Dummer in comitatu Barroks Et ut hec mea donatio concessio relaxatio et quieta clamantia rate et stabiles inperpetuum permaneant sigillum meum una cum sigillo capituli est appensum huic scripto Hiis testibus dominis Waltero decano Symone de Migham cancellario Nicholao Longespe thesaurario magistris Stephano de Nywebyr archidiacono Barroks Thoma de Wychehampton archidiacono Sarr Willelmo de Shirebourne sub decano Henrico de Branteston Galfrido de Millebourne Roberto de Strode dominis Roberto de Tresk Thoma de Rypton canonicis Sarr et aliis