Charter Document - 03409348
Charter Number: | 03409348 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1279 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Edwardi dei gratia [] venerabili in Cristo patri Robertus eadem gratia Sarr episcopo salutem Sciatis quod [cum] Iohannes le Bel et Iohanna uxor eius in curia nostra coram dilectis et fidelibus nostris Fulcon et Roberto Maleth iusticiariis assignatis apud Genge extra Oxoniam peterent versus priorem de W unam acram terre cum pertinentiis in Genge ut ius suum per assisam mortis antecessoris idem prior in eadem curia nostra obiecit eidem Iohanne quod nichil iuris clamare potuit in eadem terra eo quod eadem Iohanna bastarda est Et quia huius cause cognitio pertinet ad forum ecclesiasticum vobis mandamus quatinus convocatis coram vobis convocandis rei veritatem super hoc diligenter inquiratis Et quid inde inveneritis prefatis iusticiariis nostris per literas vestras patentes constare faciatis T[este] Roberto Fulcon apud Genge extra Oxon[iam] decimo die Iulii anno regni nostri [vii]