Charter Document - 03408389
| Charter Number: | 03408389 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1284 - 1286 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Oracionibus instate horis et temporibus constitutis In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod est factum unde et nomen accepit ut si forte aliqui eciam []as constitutas si eis vacat et horare voluerint non eis sint []mento qui ibi aliquid agendum putaverunt Psalmis et ymnis cum oratis domini hoc versetur in corde quod profertur in hore Et nolite cantare nisi quod legistis esse cant[] []ucem non ita scriptum est ut cantetur non cantetur Carnem vestram []niis et abstinencia esce et potus quantum valitudo permittit Quando autem aliquis non potest ieiunare non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat nisi cum []urn acceditis ad mensam donec inde surgetis quod vobis secundum consuetudinem legitur sine tumultu et contencionibus audite ne sole vobis fauces sumant cibum set et aures esuriant verbum dei Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine si al[] []eictu non debet aliis molestum esse nec iniustum videri eis quos fecit aliqua consuetudo fortiores Nec illos feliciores putent quia sumunt quod non sumunt ipsi set sibi pocius gratulentur quia valent quod non valent illi Et si eis qui venerint ex moribus de[] monasterium aliquid alimentorum vestimentorum operimentorum ve[n]datur quod []bus non datur cogitare debent quibus non datur quantum de sua seculari vita illi ad istam descenderint quamvis usque ad aliorum qui sunt corpore firmiores frugalitatem perven[] []nt Non debent velle omnes quod paucos vident amplius non [] quia tolerantur accipere ne contingat detestanda perversitas ut in monasterio ubi quantum possunt fiunt divites laboriosi fiant pauperes delicati
