Charter Document - 03405389
Charter Number: | 03405389 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1284 - 1286 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Vestes vestras in unum habeatis sub uno custode vel duobus vel quo sufficere possint ad eas excuciendas ne atme led[] ent pas[]nini ex uno celeri [] Vest[] est ad vot[um] [] vobis indumentum pro temporum congruencia proferatur utrum hoc recipiat unusquisque quod deposuerat an aliud quod alius habuerat dum tamen unicuique prout cuique opus est receperetur Si autem hinc inter vos p[]iones et murmura [] querit [] de []erius accepisse quam prius habuerat et indignum se esse quod non ita vestiatur sicut alius frater eius vestiebatur hinc vos probate quantum vobis nullo [] interiore sancto habitu cordis qui prohibitum corp[or] []stigatis Tamen si vestra []tur infirm[] []iatis quod posueritis in unum tamen locum sub communibus custodibus habete quod ponitis ita sane ut nullus sibi aliquid operetur set omnia opera vestra in unum sic fiant maiori studio et frequenciori alacritate quam si vobis singulis s[] C[aritas] enim de qua scriptum est quod non querit que sua sunt sic intelligitur quia communia propriis non propria communibus ante ponit Et ideo quanto rem communem quam propria vestra curaveritis tanto vos amplius proficere noveritis ut in omnibus quibus utatur transitoria necessitas superemineat que permanet caritas Consequens ergo est ut etiam cum quis filiis suis aut aliaqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis al[iquando] contulerit vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum non occulte accipiatur set [] potestate prepositi ut in rem communem redactum cui necesse fuerit prebeatur Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit furti iudicio condempnetur