Charter Document - 03404389

Charter Document - 03404389


Charter Number: 03404389
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1284 - 1286
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Indumenta vestra secundum arbitrium prepositi laventur sive a vobis sive a fullonibus ne interioris anime contralig[et] sordes munde vestis nimius appetitus Lavacrum etiam corpori cum infirmitatis necessitas cogit minime denegetur set fiat sine murmure de consilio medi[] []a etiam ut si nolit iubente preposito faciat quod faciendum est pro salute Si autem velit et fors ipse expedit sue cupiditati non obediatur aliquando etiam si noceat prodesse creditur quod delectatur Denique si latens est dolor in corpore famulo dei dicenti quod sibi dole[] [d]ubitacione credatur set tamen utrum sanando illi dolori quod delectat expediat si non est certum medicus consulatur Neque eant ad balnea sive quocumque ire necesse fuerit minus quam duo vel tres Et ille qui habet aliquo eundi necessitatem cum quibus prepositus iusserit [] debet Egrotancium cura sive p[ost] egritudinem reficiendorum sive aliqua inbecillitate sive febribus laborancium uni alicui debet iniungi ut ipse de celario petat quod cuique opus esse prospexerit sive autem qui celario sive qui vestibus sive qui codicibus preponuntur sine murmure servient fratribus suis [C]odices certa hora singulis diebus petantur Extra horam [] non accipiat Vestimenta vero et calciamenta quando fuerint indigentibus necessaria dare non differant sub quorum custodia sunt que poscuntur Lites autem nullas habeatis aut quam celerime fin[iati]s ne ira cr[esc]at in odium et trabem faciat de festuca et anima [] faciat homicidam sic etiam legitis qui odit fratrem suum homicida est Quicumque convicio vel maledicto vel etiam criminis obiectu aliquem leser[it] [] satisfactione quantotius curare quod fecit et [] lesus est sine disceptacione dimittere Si autem invicem se leserint in vicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vestras quas utique quanto crebriores hab[] tanto []nctiores habere debetis melior est autem qui quamvis ira sepe temptetur tamen impetrare [] sibi dimittat cui se fecisse agnoscit iniuriam quam qui tardius irascitur ad veniam petendam tardius inclinatur Qui autem non wlt petere veniam aut non ex animo petit sine causa est in monasterio etiam et si inde proiciatur Proinde vobis sententiis durioribus parcite Que si emissa fuerint ex hore vestro non pigeat ex ipso hore proferre medicamenta unde facta sunt vulnera