Charter Document - 03403389
Charter Number: | 03403389 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1284 - 1286 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Quando autem necessitas discipline in moribus cohercendis dicere vos dura verba compellit si etiam ipsi vos modum expressisse sentitis non a vobis exigitur ut a vobis subditis veniam postuletis ne apud eos quos oportet esse subiectos dum nimium servatur humilitas regendi frangatur auctoritas Set tamen petenda est venia ab omnium domino qui novit eos quos plus iusto for[] []orripitis quanto benivolentia diligatis non autem carnalis set spiritualis inter vos debet esse dilectum Preposito tamquam patri obediatur multo magis presbitero qui omnium vestrum curam gerit Ut ergo cuncta ista serventur et si quod servatum minus fuerit non negli[gent]er pretereatur set ut emendandum corrigendumque curetur ad prepositum precipue per[] ut ad presbiterum cuius est aput vos maior auctoritas referat quod modum vel vires eius excedit Ipse vero qui vobis preest non se existimet [potestate] dominante set caritate ser[vi]ente felicem Honore coram vobis prelatus sit vobis timore coram deo subst[] []bus vestris Circa omnes se ipsum bonorum operum prebeat exemplum Corripiat inquietes consoletur pusillanimes suscipiat infirmos []ens sit ad omnes Disciplinam lib[] habeat metuendus imponat et quamvis utrumque sit necessarium tamen a vobis [] plus amari appetat quam timeri semper cogitans deo se pro vobis redditurum esse rationem Unde vos magis obediendo non solum vestri set et ipsius miseremini qui inter vos quanto in loco superiori quanto in periculo maiori versatur Donec igitur dominus ut observ[] omnia tamquam spiritualis pulcritudinis amatores et bono Cristi odore de bona conversacione fragrantes non sicut servi sub lege set sicut liberi sub gratia constituti Ut [] vos in libello hoc tanquam in speculo possitis inspicere ne per oblivionem aliquid negligatis semel in septimana vobis legatur