Charter Document - 03401411
Charter Number: | 03401411 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1288 - 1289 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverende discrecionis viro domino pariter et amico karissimo domino dei gratia priori ecclesie Cristi Cantuarie clericus suus humilis et devotus magister Willelmus de la Cornere domini pape capellanus salutem et quicquid potest obsequii reverencie vel honoris Ecce a domino rege redeo benedictus omnipotens feliciter expeditus ad vos domino concedente in brevi venturus et utinam felix et optatum in adventu meo valeam reportare responsum super hiis que dum a vobis recederem postulavi Et supplico quatinus ipsum conventum inducere dignemini ut votis meis faveant in hac parte quod si fecerint m[ich]i clerico eorundem multum poterit utilitatis accrescere et eis de suis nichil utilitatibus deperire Faciat igitur et procuret vestra dilectio que m[ich]i fuit semper gratissima quod viderit expedire Conservet vos deus ecclesie sue sancte per tempora diuturna