Charter Document - 03401024
| Charter Number: | 03401024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Institution |
| Date: | 1274 - 1286 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus dei gratia [] discreto viro domino [] archidiacono de W vel eius [] officiali salutem [] Presentavit nuper prior hospitalis Ierusalem in Anglie I de C presbiterum venerabili patri nostro domino Robertus dei gratia Sarr episcopo ad vicariam de B Hospitalis vacantem Quia vero per vos auctoritate dicti patris super hoc prout moris est facta inquisitione comperimus per eandem predicto presbitero nichil canonicum posse obstare quin eundem ad eandem ut vicarium admitteremus et in corporalem possessionem induceremus seu induci faceremus eundem ad vicariam ipsam admisimus et vicarium instituimus in eadem Quo circa devotioni vestre mandamus quatinus eundem presbiterum in corporalem possessionem ipsius vicarie cum iuribus omnimodis ad ipsam spectantibus inducatis seu induci faciatis vice nostra ita quod in vicaria ipsa residentiam faciat corporalem et cure eiusdem personaliter intendat Datum []
