Charter Document - 03401023
Charter Number: | 03401023 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1274 - 1286 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Institutio ecclesie devolute ad collationem episcopi propter ineptam presentationem presentati W dei gratia [] Presentarunt nobis nuper religiosi viri prior et conventus de F W de F clericum ad ecclesias sanctorum L et F de W cum capella de S que sub uno rectore gubernari consueverunt et in quibus ius patronatus optinere noscuntur et quoniam presentatum ipsum propter defectum quem patitur in ordinibus ut pote in minoribus constitutus ad regimen ipsarum ecclesiarum quibus cura animarum est annexa inhabilem esse comperimus presentationem ipsam reprobamus iustitia exigente verum quia de vita commendabili morum et conversationis honestate laudabile testimonium recepimus de eodem et ipsum invenimus competenter literatum gratiam specialem sibi facere volentes in hac parte ecclesias ipsas cum pertinendis quarum collatio auctoritate concilii est hac vice devoluta auctoritate nostra usque ad proximos ordines in dyocesi nostra celebrandos committimus eidem ita quod tunc ad ordines sacros se faciat promoveri et institutionem recipiet in eisdem Quo circa vobis mandamus quatinus eundem W in corporalem possessionem earundem ecclesiarum inducatis et defendatis inductum facientes eidem de fructibus et obventionibus ipsarum ecclesiarum a tempore inductione huiusmodi cum integritate responderi Dat []