Charter Document - 03401014
| Charter Number: | 03401014 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Testimony |
| Date: | 1274 - 1286 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus [] Robertus permissione divina [] salutem in auctore salutis Accedens ad nos dilectus filius I de C presbiter nostre dyoecesis nobis humiliter supplicavit ut super eo sibi consulere curaremus quod cum ipse de nostra dyoecesi fuerit oriundus et ad omnes ordines canonice promotus in eadem super ordinum ipsorum receptione canonica cum ad partes alias declinaverit posset a non nullis dubitari Attendentes igitur quod veritati quam novimus tenemur testimonium perhibere universitatem vestram volumus non latere predictum I cum esset subdiaconus canonice per bone memorie dominum W Sarr episcopum predecessorem nostrum ordinatus prout ex fidedignorum accepimus testimonio in dyaconum et presbiterum canonice statutis temporibus ordinavimus in quibus ordinibus in nostra dyoecesi licite ministravit et honeste In quorum omnium fidem et testimonium presentes literas sibi concessimus inpressione sigilli nostri communitas Datum []
