Charter Document - 03401010

Charter Document - 03401010


Charter Number: 03401010
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1274 - 1286
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Walterus dei gratia [] dilectis filiis A B salutem [] Patefacti sceleris effectus evidens compertam furti machinam manifeste declarat quod aliqui sue salutis immemores vivarium nostrum tali loco clam adeuntes piscem nostrum inibi furtive ceperunt et abinde portarunt in nostrum et ecclesie nostre preiudicium et gravamen animarum suarum periculum maximum Nolentes tamen animas huiusmodi latronum ob furtum quod nobis fecerant in hac parte deperire set ipsos potius ad penitentiam et satisfactionem revocare devotioni vestre mandamus quod in singulis ecclesie vestri decanatus per tres dies dominicos seu festivos omnes parochianos moneatis et omnibus solempniter denuntiari faciatis ut quicumque predicti furti rei vel conscii fuerint hoc presbitero suo parochiali confiteantur et ad satisfactionem iuxta qualitatem et quantitatem delicti se offerant cum effectu Alios autem illius furti reos seu conscios ex tunc in singulis ecclesiis supradictis singulis diebus dominicis et festivis can[delis] ac[censis] et pul[satis] camp[anis] solempniter excommunicetis vel excommunicari faciatis donec competentem veniant ad emendam ut absolutionis beneficium satisfactione premissa mereantur optinere Datum []