Charter Document - 03401009

Charter Document - 03401009


Charter Number: 03401009
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Penalties
Date: 1274 - 1286
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Wapterus dei gratia [] dilecto filio [] decano de R[adyng] salutem [] Hostis antiquus humano generi semper invidens diversis turbinum generibus domum dei non numquam etiam per ipsos quibus regenda committitur de qua plurimum condolemus conturbat et molestat Sane publicum est ut dicitur in partibus vestris et notorium quod dilectus filius H de S cui de conniventia predecessorum nostrorum ecclesia de S commissa fuerit ut rectori proventus eiusdem percipiens et in usus proprios de facto convertens per plures annos ut dicitur in minoribus ordinibus constitutus onus eidem ecclesie incumbens supportare contempsit adeo quod quia decimam in terre sancte subsidium concessam non solvit pro eadem ecclesia ipsa auctoritate apostolica diutius supposita est interdicto maiusque committens detestabile postquam matrimonialiter contraxerat et mat[rimoniu]m ipsum in facie ecclesie sollemnizabat fructus et proventus eiusdem ecclesie manu laycali et sacrilega contingens vel sacrilegium ipsum nomine suo vel auctoritate sua factum ratum habens ipsos non in fundo ecclesie set in fimdo domini T de W scientis et in sacrilegium ipsum consentientis congregat et reponit ut in anime sue periculum ecclesiam ipsam bonis ipsis inpune spoliet et ecclesiastica iura sub laycaly potestate confundat per quod sine dubio tam ipse quam omnes in dicto sacrilegio sibi consilium vel auxilium impendentes in maioris excommunicationis sententiam inciderunt ipso facto Ideoque vobis mandamus quatinus si est ita in ecclesiis de B C D et in ipsa ecclesia de S tribus diebus proximis dominicis seu festivis coram parochianis solemniter moneatis predictos H et dominum T nominatim et complices suos in genere ut fructus et proventus huiusmodi ad fund[um] ecclesie supradicte sine difficultate duci procurent et salvo reponi Et si monitis huiusmodi parere contempserint ipsos ordine et modo supradictis in maioris excommunicationis incidisse candelis accensis et campanis pulsatis in ecclesiis predictis per tres dies dominicos proximos seu festivos denuntietis seu denuntiari faciatis facientes eosdem a Cristi fidelibus artius evitari donec monitis huiusmodi cum effectu paruerint et super offensa satisfecerint competenter Inquirentes nihilominus de nominibus complicum una cum principibus ipsos in ecclesiis supradictis peremptorie citantes ut in maiori ecclesia Sarr coram nobis vel officiali nostro vel vices eius gerente compareant die tali super premissis facturi et recepturi quod iustitia suadebit Qualiter autem huiusmodi mandatum nostrum fueritis executi nos vel predictum officialem nostrum vel vices eius gerentem predictis die et loco per li[tteras] pa[tentes] harum seriem con[tinentes] reddatis certiores Datum []