Charter Document - 03401004
Charter Number: | 03401004 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Absolution |
Date: | 1274 - 1286 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Absolutio de viro claustrali qui violenter fratrem percussit R permissione divina Sar episcopus dilecto in Cristo [] priori de P salutem gratiam et benedictionem Accedens ad presentiam nostram frater W de C canonicus vester sua nobis humili confessione monstravit quod cum ipse suadente diabolo nuper quendam concanonicum suum in ordine presbiteratus constitutum cum quadam ossa in capite usque ad sanguinis effusionem absque tamen lesione enormi violenter percussit et postea eumdem maligno animo per capitium violenter traxit et ad terram prostravit et ipsum nisi fuisset inpeditus gravius offendisset Quare humiliter supplicavit ut ipsum a sententia canonis quam propter hoc incurrit absolvere curaremus Ipsumque igitur cuius absolutio cum claustralis fuerit secundum formam confessionis sue predicte nobis est a iure concessa ad vos remittimus absolutum discretioni vestre committentes et tenore presentium firmiter iniungentes quatinus eidem pro culpe qualitate secundum ordinis vestri disciplinam penitentia inponatur salutar[is] ita quod facilitas venie non tribuat incentivum delinquendi set debito rigore servato pena unius alios terreat et arceat a deliciis Dat []