Charter Document - 03400442
| Charter Number: | 03400442 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Memorandum |
| Date: | 1295 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum quod cum inter priorem et fratres sancti Nicholai Sarr quibus ecclesia de Henton in usus proprios est concessa ex parte una et dominum Robertum perpetuum vicarium ecclesie predicte de altera super croftis in quibus antiquitus curtilagia esse consueverunt et de quibus vicarius decimas percipere consuevit ac etiam super quibusdam aliis ratione cuiusdam generalis clausule in ordinatione vicarie dicte ecclesie per clare memorie dominum Egidium quondam Sarr episcopum predecessorem nostrum facta videlicet cetera omnia ad dictam ecclesiam spectantia quocumque nomine censeantur ad dictum vicarium spectabunt orta fuisset materia dissensionis nos Nicholaus dei gratia Sarr episcopus anfractus litium vitare cupientes et subditos nostros in tranquillitate in quantum possumus confovere predictam generalitatem speci facimus et etiam declaramus videlicet quod de croftis in quibus antiquitus curtilagia esse consueverunt vicarius qui pro tempore fuerit percipiet prout inferius continetur videlicet decimas curtilagii quod Iohannes Trippe quondam tenuit de Reginaldo Waas quod se extendit ad unam rodam item decimam curtilagii quod Hugo Freke quondam tenuit de Reginaldo Waas quod se extendit ad unam rodam item percipiet fructus unius acre de Uffecote que collata fuit ecclesie de Henton nomine minutarum decimarum item percipiet vicarius decimam unius curtilagii et gardini que tenuit domina Alicia de Gay que se extendunt ad unam acram terre item percipiet vicarius decimam unius gardini quod dominus Nicholaus Burdon tenet et se extendit ad unam acram terre item percipiet vicarius decimam unius curtilagii quod Willelmus Griffyn tenuit quod se extendit ad unam acram et dimidiam decima vero eius ad medietatem unius rode item percipiet vicarius decimam curtilagii quod tenet Thomas Brode et se extendit ad dimidiam acram item percipiet vicarius decimam curtilagii quod tenent Gomulda Molle Radulphus Gay et Iohannes carectar[ius] et se extendit ad unam acram item percipiet vicarius decimam curtilagii quod fuit aliquando gardinum quod tenet Robertus Mogge et se extendit ad tres rodas item percipiet decimam curtilagii quod tenet Hugo le Cowherd et se extendit ad dimidiam rodam item percipiet vicarius decimam unius crofte quam tenet Lovelyng in Torhull que extendit se ad tres acras de quibus efficitur curtilagium cum dimidia acra item percipiet vicarius dec[imam] curtilagii quod tenuit Henricus Barth[olome]us et se extendit ad unam acram item percipiet vicarius decimam duarum acrarum prati quas tenuit dominus Henricus de Cobham de terra dicti Barth[olome]i item percipiet vicarius decimam curtilagiorum que tenuerunt Willelmus Berewel de Gupe et Lovesachel que se extendunt ad tres acras Ordinamus insuper quod vicarius percipiet decimam feni tantum sub monte Attendentes insuper altitudinum aree pro habitatione vicario assignate ordinamus quod vicarius habeat et percipiat in supplementum unam acram prati de illis quatuor acris prati que pertinent ad ecclesiam item quod habeat duas vaccas pascentes que debent computari in numero sex decem capitum quorum rector pascuam dinoscitur obtinere Declaramus insuper quod virtute dicte clausule generalis aliqua alia quam in priori ordinatione et in hac nostra declaratione continentur sibi non possit amodo vendicare Et ut rata permaneant atque firma presens scriptum cirographatum sigilli nostri impressione fecimus communiri Datum apud Poterne iiii kalendas Iulii anno domini MCC nonagesimo quinto et consecrationis nostre anno iiii
