Charter Document - 03400438
| Charter Number: | 03400438 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1263-1297 Volume 37 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1296 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[Excellentissi]mo principi et domino nostro reverendo domino Edwardo dei gratia regi Angl[ie] illustri domino Hibern[ie] et duci [A]quit[anie] suus humilis et devotus Nicholaus eiusdem permissione Sarr ecclesie minister salutem in eo qui dat salutem regibus cum omni reverencia et honore Quia vacante nuper monasterio beati Aldelmi de Malmesbur petita a vobis et optenta licencia eligendi servatis etiam per omnia iuris et moris sollempniis fratrem Willelmum de Badmynton ipsius monasterii monachum in abbatem et pastorem eiusdem monasterii electum cuius electioni prebuistis assensum regium et favorem ad regimen et curam pastoralem ipsius monasterii in spiritualibus prout ad nos pertinet duximus admittendum electionem de ipso factam canonice confirmantes placeat serenissime majestati vestre quod vestrum ulterius fuerit in hac parte circa eundem prosequi cum gratia et favore Conservet vos ecclesie et populo suo deus per tempora diuturna Datum apud Remmesbur in festo Omnium Sanctorum anno gratie millesimo CC nonagesimo sexto
